Decreto

CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM

ROMANA

BEATIFICATIONIS et CANONIZATIONIS
VEN. SERVI DEI
IACOBI ALBERIONE
SACERDOTIS
FUNDATORIS FAMILIAE PAULINAE
(1884-1971)

DECRETUM SUPER MIRACULO

Venerabilis Dei Servus Iacobus Alberione ex agricolarum familia natus est die 4 mensis Aprilis anno 1884 in oppido Sancti Laurentii a Fossano, provinciae Cuneensis. Presbyteratus ordine insignitus anno 1907, summo incubuit studio in pastorale ministerium nec non in institutionem sacrorum alumnorum Seminarii dioecesis Albae Pompeiensis, deinde, ad apostolatum quod attinet, Evangelio se dedit ubique terrarum per instrumenta communicationis socialis nuntiando. Ad apparandum adventum Christi, qui est “Via, Veritas et Vita”, apud animas et in societate assiduam explicavit actionem sacerdotalem pariterque condidit anno 1914 Piam Societatem Sancti Pauli, anno 1915 Congregationem Filiarum Sancti Pauli et postea alias congregationes religiosas, instituta saecularia, pias uniones, associationes. Haec omnia opera, quae sub communi nominatione “Familiae Paulinae” comprehenduntur, ille sapienti duxit sollicitudine, firmitate et caritate. Meritis onustus, Romae, ubi morabatur, anno 1971 die 26 mensis Novembris actuosam explevit terrestrem exsistentiam.

Summus Pontifex Ioannes Paulus II die 25 mensis Iunii anno 1996 declaravit Servum Dei heroico in gradu virtutes theologales, cardinales eisque adnexas esse exsecutum.

Intuitu beatificationis Postulatio Causae iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum submisit praesumptam miram sanationem dominae Mariae Liberatae González Rodríguez, natae anno 1931, quae ineunte mense Aprili anno 1989 prolapsa est, unde traumate affecta est in pede dextero, qua de causa immobilis mansit. Die 29 eiusdem mensis, insufficientia respirationis affecta ob emboliam pulmonarem, recepta est in valetudinarium urbis Guadalaiarae in Mexico. Inde dimissa, duos post dies iterum in valetudinarium translata est ob fibrillationem atrialem cum dyspnoea coniunctam, embolia cerebri die 19 mensis Maii implicatam, quae causa exstitit aphasiae et hemiplegiae dexterae. Sequenti die, rursus in crisim incidit respirationis adhuc graviorem et protractam per dimidiam fere horam, addito umeri dolore, idcirco infirma, morti proximam se sentiens, per intercessionem sacerdotis Iacobi Alberione divinum auxilium imploravit. Statim resumpsit facultatem ad normam respirandi, quin oxygenio indigeret. Die 25 eiusdem mensis soluta est ab illa valentiore therapia.

Sanatio, quae ilico mira est habita, anno 1994 submissa est Inquisitioni dioecesanae apud Curiam Guadalaiarensem, cuius iuridicam validitatem approbavit hoc Dicasterium per decretum die 10 mensis Novembris anno 1995 promulgatum. Consilium Medicorum, die 14 mensis Februarii anno 2002 congregatum, agnovit sanationem fuisse satis celerem, perfectam, constantem et ex hodierna scientia medica inexplicabilem. Die 6 mensis Septembris eiusdem anni habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et die 15 sequentis mensis Octobris peracta est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D.no Andrea Maria Erba, Episcopo Veliterno-Signino. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est.

Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur.

Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servi Dei Iacobi Alberione, Sacerdotis, Fundatoris Familiae Paulinae, videlicet de satis celeri, perfecta et constanti sanatione dominae Mariae Liberatae González Rodríguez a “tromboembolia polmonare massiva”.

Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorurn referretur.

Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002.

Iosephus Card. SARAIVA MARTINS
Praefectus

+ EDUARDUS NOWAK
Archiep. tit. Lunensis
a Secretis

 

Dal Vaticano, 20 dicembre 2002

 

PRIMA SEZIONE – AFFARI GENERALI
N. 534.238
Reverendo Signore,

 

sono lieto di significarLe che il Sommo Pontefice ha disposto che la Cerimonia di Beatificazione del Servo di Dio, Giacomo Alberione. Sacerdote. Fondatore della Società di S. Paolo (+ 1971), abbia luogo Domenica 27 aprile 2003, nella Piazza di Piazza S. Pietro, unitamente ai Servi di Dio, Maria Cristina dell’Immacolata Concezione (al secolo: Adelaide Brando), Fondatrice della Congregazione delle Suore Vittime Espiatrici di Gesù Sacramentato (+”1906), Eugenia Ravasco, Fondatrice dell’Istituto delle Suore Figlie dei Sacri Cuori di Gesù e Maria (+ 1900), Maria Domenica Mantovani, Cofondatrice e prima Superiora Generale dell’Istituto delle Piccole Suore della Sacra Famiglia (+ 1934), Marco da Aviano (al secolo: Carlo Domenico Cristofori), Sacerdote professo dell’Ordine dei Frati Minori Cappuccini (+1699), Giulia Salzano. Fondatrice della Congregazione delle Suore Catechiste del Sacro Cuore (+ 1929).

Nel comunicare quanto sopra, sono a pregarLa di voler prendere, al momento opportuno, direttamente contatto con gli Uffici della Prefettura della Casa Pontificia e delle Cerimonie Pontificie.

Profitto della circostanza per confermarmi con sensi di distinto ossequio della Signoria Vostra Rev.da dev.mo nel Signore

Reverendo Signore
Don LUIGI VALTORTA, S.S.P. Palazzo Belvedere
CITTA’ DEL VATICANO