NEUVAINE À JÉSUS MAÎTRE DIVIN (Latin)

Invitatoire

Chantres: Magístrum nostrum únicum, – Jesum Christum, – veníte adorémus.

Chœur: Magistrum…

1. Chantres: Ego sum Via et Véritas et Vita. – Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, – sed habébit lumen vitæ (Jn 14, 6 ; 8, 12).

Chœur: Magistrum…

2. Chantres: Vos vocátis me Magíster et Dómine: – et bene dicitis: sum étenim. – Exémplum dedi vobis, ut quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis (Jn 13, 13-15).

Chœur: Magistrum…

3. Chantres: Ne vocémini magistri: quia Magíster vester unus est, Christus. – Omnes autem vos fratres estis (Mt 23, 10.8).

Chœur: Magistrum…

4. Chantres: Non est discípulus super magístrum: – perféctus autem omnis erit, – si sit sicut magíster eius (Lc 6, 40).

Chœur: Magistrum…

p. 282

5. Chantres: Ego sum vitis, vos pálmites: – qui manet in me, et ego in eo, – hic fert fructum multum (Jn 15, 5).

Chœur: Magistrum…

6. Chantres: Ego sum panis vitæ. – Si quis manducáverit ex hoc pane vivet in ætérnum: – et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Jn 6, 48-51).

Chœur: Magistrum…

7. Chantres: Eúntes in mundum univérsum – prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit salvus erit (Mc 16, 15-16).

Chœur: Magistrum…

Lecture et réflexion. Au choix: Mt 23, 1-10; Jn 14, 1-11; He 1, 1-16, etc.

Hymne

Ego sum Via  (voir page  348)
Ego sum Veritas (voir page 346 )
Ego sum Vita (voir page 350)
Voir aussi (page 342 )

V. Jesu Magister, Via et Véritas et Vita.
R. Doce nos viam veritátis et sanctitátis tuæ.

p. 284

Antienne du Magnificat: Magíster scimus quia verax es et viam Dei in veritàte doces, alleluia.

Magnificat

Magníficat ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitatem ancíllæ suæ.
Ecce enim ex hoc beátam me dicent
omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo,
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede
et exaltávit humiles;
esuriéntes implévit bonis
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum,
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros,
Abraham et sémini eius in saécula.
Glória Patri, et Filio, – et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sæcula sæculórum. Amen.

On répète l’Antienne: Magister…

p. 286

Oremus. Omnípotens sempitérne Deus; qui Unigénitum Fílium tuum míttere dignátus es mundi Magístrum: concéde propítius, ut divina eius doctrína perfusi, facílius cœléstia capiámus.
Per Dominum…

p. 288