NEUVAINE À MARIE, REINE DES APÔTRES (Latin)

Invitatoire

Chantres: Ave Mater Ecclésiæ, – Magístra ac Apostolórum Regína, – allelúia, allelúia.
Chœur: Ave…

1. Chantres: Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus; – ipsa cónteret caput tuum (Gn 3, 15).

Chœur: Ave…

2. Chantres: Spiritus Sanctus supervéniet in te, – et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. – Ideóque et quod nascétur ex te sanctum vocábitur Fílius Dei (Lc 1, 35).

Chœur: Ave…

3. Chantres: Et péperit filium suum primogénitum – et pannis eum invólvit – et reclinávit eum in præsépio (Lc 2, 7).

Chœur: Ave…

4. Chantres: Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israël, – et in signum cui contradicétur; – et tuam ipsius ánimam pertransíbit gladius (Lc 2, 34-35).

Chœur: Ave…

p. 290

5. Chantres: Cum vidísset ergo Jesus matrem et discípulum stantem quem diligébat, dicit matri suæ: – «Mulier, ecce filius tuus»; – deínde dicit discípulo: «Ecce mater tua» (Jn 19, 26-27).

Chœur: Ave…

6. Chantres: Erant perseverántes unanimiter in oratione – cum muliéribus et Maria matre Jesu – et frátribus eius (Ac 1, 14).

Chœur: Ave…

7. Chantres: Immaculáta Deípara semper Virgo Maria – expléto terréstris vite cursu, – fuit córpore et ánima ad cœléstem glóriam assúmpta (Const. Munificentissimus Deus).

Chœur: Ave…

Lecture: Actes 1, 12-14; 2, 1-4, etc.
Réflexion.

Hymne

Apostolorum contio (voir page 370)
Voir aussi page 372.

V. Regina Apostolórum, allelúia.
R. Ora pro nobis Deum, allelúia.

p. 292

Antienne du Magnificat: Súscipe nos, Mater, Magístra, Regína nostra; roga Filium tuum Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Allelúia.

Magnificat, (voir page 286)

On répète l’Antienne: Súscipe nos…

Oremus. – Deus, qui Apóstolis tuis, cum Maria Matre Jesu orántibus, Sanctum dedisti Spíritum, da nobis ut, ipsa intercedénte, maiestati tuæ fidéliter servire et nóminis tui glóriam verbo et exémplo diffúndere valéamus. Per Dóminum…

p. 294