Te Deum

Te Deum laudámus: – te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem – omnis terra venerátur.
Tibi omnes angeli, – tibi cæli et univérsæ potestátes:
Tibi chérubim et séraphim – incessábili voce proclámant:
Sanctus, sanctus, – sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra – maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus – Apostolórum chorus,
Te Prophetárum – laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus – laudat exércitus.
Te per orbem terrárum – sancta confitétur Ecclésia:
Patrem – imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum – et únicum Fílium;
Sanctum quoque – Paráclitum Spíritum.
Tu Rex – glóriæ, Christe.
Tu Patris – sempitérnus es Fílius.
Tu ad liberándum susceptúrus hóminem,
– non horruísti Vírginis úterum.
Tu devícto mortis acúleo, – aperuísti credéntibus
regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, – in glória Patris.
Judex créderis – esse ventúrus.
Te ergo, quæ´ sumus, tuis fámulis súbveni,
– quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis – in glória numerári.

Quest’ultima parte dell’inno si può omettere.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,
– et bénedic hereditáti tuæ.

p. 388

Et rege eos, – et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies – benedícimus te.
Et laudámus nomen tuum in sæculum,
– et in sæ´ culum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto – sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, – miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,
– quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: – non confúndar in ætérnum.

V. Benedicámus Patrem, et Fílium, cum Sancto Spíritu:
R. Laudémus, et superexaltémus eum in sæcula.

V. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli:
R. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam:
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum:
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus: Deus, cuius misericórdiæ non est númerus et bonitátis infinítus est thesáurus, piíssimæ majestáti tuæ pro collátis donis grátias ágimus, tuam semper cleméntiam exorántes: ut, qui peténtibus postulata concédis, eósdem non déserens, ad præmia futúra dispónas.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

p. 389